BAMMULUM

BAMMULUM
BAMMULUM
diminutiv. ex bammum, quod Latini suum fecêre ex Graeco βάμμα, quod inter alia ὀξυβάφιον, h. e. acetabulum notat; sic vas oxygari bammum, apud Cassiodorum, Adamantius vocat Martyrius. Unde Bammulum, parvum ὀξυβάφιον; quod recentioribus Graecis est βάμπουλον et βάμβυλον. Qui proin, quoniam candelabra olim fiebant, in modum lancis, uncinum in medio habentia, cui infigeretur candela, μονοβάμβουλον dixêre candelabrum unicô tantum acetabulô constans, διβάμβουλον, quod duo haberet etc. ut videre est apud Malaxum in Histor. Patriarch. Exodi c. 25. v. 31. seyphi istiusmodi acetabula dicuntur, in candelabro Templi. Sed et in veter. lucernis ἐμβάφια dicebantur, quae oleum continebant, Herodot. l. 2. Τὰ δὲ λύχνα ἐςτὶν ἐμβάφια ἔμπλεα άλός καὶ ἐλαίου, ἐπιπολὴς δὲ ἔπεςτι ἀυτὸ τὸ ἐλλύχνιον. καὶ τοῦτο καίεται παννύχιον. Item, quibus excipiebantur candelae emunctiones et decidentes sordes, quae βάμμουλα quoque citerioribus Graecis dicta. Idem igitur ἐμβάφιον et τρυβλίον et Bammum sive bammulum, pro quo unguillam dixit Solinus c. 27. ad quem vide Salmas. in Exercitationibus Plin. p. 375.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ACETABULA — Graecis ὀξίδες et ὀξυβάφια, item ἐμβάφια, seu τρύβλια, vasa, quae embammati continendo serviebant, Pollux. Item candelabrorum scyphi. Candelabra enim Veterib. fiebant in modum lancis vel Acetabuli, uncinum in medio habentia, quibus infigebatur… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIABAMBYLUM — candelabrum bimyxon, quod Patriarchae CP. solebat praeferri, eo die, quo creabatur, Imperatoris concessu: cum alias monobambylon solum ante eum ferretur. Pachymer. Hist, Tom. II. l. 2. c. 28. At ille recepto Pastorali baculo ab Imperatore, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIBAMBYLON — Graece διβάμβουλον, apud Codin., vide infra Monobambylon, it. Stephanomata: et supra Diabambylum, it. Bammulum. Addo hîc saltem, in concilio Florent. S. 4. c. 23. p. 99. Ε᾿πέταξε δὲ, ἵνα κατέχωσι καὶ τὸ διβάμβουλον καὶ τὸ δεκανίκιον ἔμπροςθεν… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MONOBAMBYLUM — Graec Μονοβάμβουλον, candelabrum est uno acetabulô constans, seu unius candelae candelabrum; sicut quod ex duobus, διβάμβουλον vocabatur. Codinus ὁ δεύτερος ὀςτιάριος κρατῶν τὸ μονοβάμβυλον, Secundus Ostiarius, tenens monobambylon. Ferri ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OXYBAPHUM — Graece ὀξύβαφον, item ἐμβάφιον, vas embammati continendo inserviens, acetarium vas. Et quidem intersicca condimenta, praecipuum locum obtinebant sales; in liquidis acetum et oleum, quae proprie βάμματα et embammata, et varia mixturâ γαρέλαιον,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”